De causis quae ad promovendam et augendam potestatem paparum maxime conduxerunt
Lästext
|253|
De causis quæ ad promovendam et augendam potestatem paparum maxime conduxerunt.
1 Romam urbem Romani quondam dixerunt perpetuam. Neque ea spes falsa. Nam Romam ita armis potentem, literis excellentem, artibus refertam, tum etiam post ruinam lingua et religione orbi terrarum ita dominantem conspicimus, ut facile intelligere possimus, fuisse eamdem summis rebus et perpetuæ laudi ipso fato destinatam ac constitutam. – Neque tamen idem, quo olim Carthago conciderat, exitium Roma effugisset, nisi novum vigorem novis institutionibus senescentisvårtytt[-]oläslig handstil religio Christiana inspirasset. Hæc enim Quæ, tacitam suam per sæcula vim exserens, tum celeriter crescens, tumescens, tandem imperium, pristinum principatum mundi spectans, condidit atque perfecit. Mutato igitur rerum ordine, imperatoribus pontifex, rei publicæ hierarchiæ successit imperium.
2 Hoc quomodo in tantum, quantum est consecutum, fastigium surrepserit facilius perspiciemus considerantessvårtytt primum: sanctam fidei Christianæ auctoritatem qua ornati clerici ipsi populo redditi sunt sancti et venerandi; tum ordinem maximi momenti monasticum, hujus vero quasi culmen et centrum papam pontificem; deinde opes divitiasque clericorum et eosdem non administratores solum donatorum templis bonorum, sed etiam consumtores; denique perturbationes temporum, vincula societatis in omnibus fere terris soluta sive feudalitate tantum obstricta, – et, magna ruditate gentium, congestas apud clericos solos litteras, quæ omnia ad rem sacram in medio ævo augendam et promovendam maxime conduxerunt.
3 Restat vero ut potestatis paparum, quibus fundata sit quibusque maturata causis, faciamus expositionem. Auctoritas pontificia episcopi Romani, successoris Petri apostoli, ex antiqua gloria Romæ urbis,|254| hujusque ecclesia veterrima, frequentissima, principe omnium, porro duobus ibidem fidei gratia supplicio affectis apostolis clarissimis, denique ex opibus quoque et civili papæ cum pontificali juncta potestate suum ducit principium. Forte fere hoc modo conditam molem imperii magno consilio ac pertinacia papæ perficere studebant; quo factum est ut eorum potestas mox valde tumeret. Nam et pietatem gentium Germanarum sibi usui vertere et liberalitate principum suam rem augere non desistebant. Quo autem auctoritas pontificia non rapta a papis sed a majoribus videretur concessa, falsa Isidori decreta in sæculo p. Ch. nono vulgavit et confirmavit Nicolaus papa.
4 Fundatium hoc modo imperii summum auctum hierarchiæ sæcula confecerunt imperium plurimum paparumsvårläst p.g.a. strykning consilio ac quod summum post Gregorium VII:mum fastigium assecutum est. His diligenter citatis et consequenter observatissvårläst p.g.a. överskrivning decretis, sanctum hierarchiæ sæcula confecerunt imperium, quod quidem post Gregorium VII:mum summum fastigium assecutum est.
5 Ita orta et fundatapromota est potestas paparum, quam alii aliter judicantes sive perniocissimam, sive saluberrimam fuisse censent.
6 Dabam pro gradu Philosophico die III ante Cal.Calendas Junii MDCCCXXXXIX.
7 Z. Topelius. Borea Ostrobotniensis.
Kommentar
Kommentar
Det här är Topelius koncept för skrivprovet pro gradu den 30/5 1839. Se kommentaren till den svenska översättningen »Om de orsaker som har bidragit mest till att befordra och öka påvarnas makt». Mer om Topelius latin av översättaren Robert Luther, »Allmänna drag i Topelius texter på latin».
Punktkommentarer
stycke – textställe – kommentar
5 perniocissimam pro perniciosissimam.
6 MDCCCXXXXIX Pro MDCCCXXXIX. Årtalet är en felskrivning av Topelius, vilket han nämner efteråt i sin dagbok 31/5 1839 (se kommentaren till översättningen).
De causis quæ ad promovendam et augendam potestatem paparum maxime conduxerunt.
1 Romam urbem Romani quondam dixerunt perpetuam. Neque ea spes falsa. Nam Romam ita armis potentem, literis excellentem, artibus refertam, tum etiam post ruinam lingua et religione orbi terrarum ita dominantem conspicimus, ut facile intelligere possimus, fuisse eamdem summis rebus et perpetuæ laudi ipso fato destinatam ac constitutam. – Neque tamen idem, quo olim Carthago conciderat, exitium Roma effugisset, nisi novum vigorem novis institutionibus senescentisvårtytt[-]oläslig handstil religio Christiana inspirasset. Hæc enim Quæ, tacitam suam per sæcula vim exserens, tum celeriter crescens, tumescens, tandem imperium, pristinum principatum mundi spectans, condidit atque perfecit. Mutato igitur rerum ordine, imperatoribus pontifex, rei publicæ hierarchiæ successit imperium.
2 Hoc quomodo in tantum, quantum est consecutum, fastigium surrepserit facilius perspiciemus considerantessvårtytt primum: sanctam fidei Christianæ auctoritatem qua ornati clerici ipsi populo redditi sunt sancti et venerandi; tum ordinem maximi momenti monasticum, hujus vero quasi culmen et centrum papam pontificem; deinde opes divitiasque clericorum et eosdem non administratores solum donatorum templis bonorum, sed etiam consumtores; denique perturbationes temporum, vincula societatis in omnibus fere terris soluta sive feudalitate tantum obstricta, – et, magna ruditate gentium, congestas apud clericos solos litteras, quæ omnia ad rem sacram in medio ævo augendam et promovendam maxime conduxerunt.
3 Restat vero ut potestatis paparum, quibus fundata sit quibusque maturata causis, faciamus expositionem. Auctoritas pontificia episcopi Romani, successoris Petri apostoli, ex antiqua gloria Romæ urbis,|254| hujusque ecclesia veterrima, frequentissima, principe omnium, porro duobus ibidem fidei gratia supplicio affectis apostolis clarissimis, denique ex opibus quoque et civili papæ cum pontificali juncta potestate suum ducit principium. Forte fere hoc modo conditam molem imperii magno consilio ac pertinacia papæ perficere studebant; quo factum est ut eorum potestas mox valde tumeret. Nam et pietatem gentium Germanarum sibi usui vertere et liberalitate principum suam rem augere non desistebant. Quo autem auctoritas pontificia non rapta a papis sed a majoribus videretur concessa, falsa Isidori decreta in sæculo p. Ch. nono vulgavit et confirmavit Nicolaus papa.
4 Fundatium hoc modo imperii summum auctum hierarchiæ sæcula confecerunt imperium plurimum paparumsvårläst p.g.a. strykning consilio ac quod summum post Gregorium VII:mum fastigium assecutum est. His diligenter citatis et consequenter observatissvårläst p.g.a. överskrivning decretis, sanctum hierarchiæ sæcula confecerunt imperium, quod quidem post Gregorium VII:mum summum fastigium assecutum est.
5 Ita orta et fundatapromota est potestas paparum, quam alii aliter judicantes sive perniocissimam, sive saluberrimam fuisse censent.
6 Dabam pro gradu Philosophico die III ante Cal.Calendas Junii MDCCCXXXXIX.
7 Z. Topelius.
Borea Ostrobotniensis.