1 quas, Auctoritate Reverendissimi Domini S. S. Theologiae Doctoris, Archi-Episcopi Finlandiae &c. &c. et Summe Venerandi Consistorii Ecclesiastici Aboënsis, Pro Munere Lectoris in Scientiis Historicis ad Gymnasium Wasense obtinendo Publicae Censurae offert ZACHRIS TOPELIUS, Philosophiae Magister et Licentiatus. Respondente Friderico Daniele Wilenio Gymnasii Alumno.
2 In Atrio Gymnasii Maximo Die XXIX Sept. MDCCCXLV, hora post merid. quarta.
Thes. I.
3 Historia est cujuscumque aevi conscientia sui antecedentiumque temporum. Quae conscientia, dum, labentibus saeculis, uberiorem materiam cumulat, usque mutatur, alia fit, novam induit speciem. Ideo, si constat, quodvis aevum suis eminere gestis, institutis, cultu, suisque laborare vitiis ac molestiis, idem aevum historiam et facit novam et narrat.
Thes. II.
4 Attamen historia una est et continua. Nihil in ea fortuitum, nihil abruptum. Emanant facta ex ideis habentque suas leges ideae. Quodcumque humanum gessit ingenium, quodcumque materiam praebet historiae, id, nexu idearum, ex praecedenti quodam deduci potest cumque futuris arctissime cohaeret. Imo naturae effectus, quibus conditio generis humani mutata fuerit, terrae motus, diluvia, pestilentiae, legibus subjecti sunt et cosmica gaudent origine. Itaque historia semper nova exstat, quia, arbitro homine, formam et speciem mutant ideae; est vero continua, quia in eodem arbitrio latet necessitudo, qua summum numen mundum temperat suisque consiliis generis humani progressus accommodat.
Thes. III.
5 Vocabulo Historiae sensus est duplex. Simul enim res gestas resque gestas narratas significat. Quod ne ludum sermonis putemus, sufficit observare, quam sit alter sensus alteri intime affinis. Nam factum historicum, ut condat disciplinam, non potest exsistere nisi legibus circumscriptum, sibimet conscium, certa consilia spectans|| ideoque morale. Sic auctor quoque historicus, ne in congesta rerum gestarum copia haereat, necesse est perspiciat nexum in serie factorum cunctaque sub normas redigat ratione interna necessarias. Id autem fieri non posse constat, nisi materia, quam sibi tractandam auctor proposuerit, moralem naturam praebeat. Est igitur in utroque sensu respectus habitus rationis moralis, quo sublato tacet historia vigetque, si rerum quaedam adest expositio, chronicon, inter quae ejusmodi discrimen statuimus, illam efficere disciplinam, hoc memoriae tabulam. Exinde patet, quo consilio fata quaedam gentium appellantur ante-historica: non quia de iis nihil est memoriae proditum, sed quia reapse materiam historicam praebent nullam. Neque hoc in aevis tantum valet jamdudum praeteritis, sed nostris quoque temporibus perplurimae gentes historia carent. Quis enim incolarum insulae cujusdam oceani orientalis scribat historiam? Quis nomadum in omnibus fere terrae plagis circumerrantium? Hos singulos disciplina historica respuit, hos fabula densa obruit caligine. Ethnologiae interea campum offerunt.
Thes. IV.
6 Historiae proxime affinis est Geographia. Quas inter quanta sit propinquitas, primo intuitu docet mappa geographica. Nam quod in aprico est, sed mirum tamen, generis humani non modo migrationes, sed progressus quoque ad mores animumque excolendos nec non ad societatem remque publicam construendas, iter ab oriente in occidentem usque sunt persecuti, cursu telluris circa axem rotationi contrario, soli autem currenti aequabili. Quo perspecto non inconsulte quidem cel. Almqvist epochas historicas quatuor orbis terrarum partibus: orienti scilicet interiori ac exteriori, tum regionibus mare mediterraneum adjacentibus, denique occidenti proprie sic dicto accommodare voluit. Suum enim quaeque veteris continentis partium ad promovendam eruditionem humanam munus sustinuit: Asia per Indiam, terras Euphratenses, Asiam minorem, Palaestinam; Africa per Aegyptum; Europa per Graecos, Romanos, Germanos e. s. p. Futura exspectant Americae.
Thes. V.
7 Culturam animi humani ab initio fuisse et semper esse prorsus religiosam, annales gentium docent. Sera intercedit inter sacra et profana, quatenus ingenium attingunt humanum, differentia. Continentur|| religionibus veterum gentium non modo ritus, mores, instituta, sed artes quoque et disciplinae, quascunque coluerunt. Sunt autem religionum tria genera vel potius gradus. Quorum primum genus condidit timor, id quod paganismum vocamus, ubi summum numen tamquam potestas concipitur, metu imperans, fulmine fulgens, stellis micans, naturae viribus inhaerens inque alia forma semper aliud. Inde polytheismus, mythus, quibus divinam opponimus revelationem. Jam in hac Deus, modo naturae vinculis retentus, supra naturam thronum posuit sublimem. Unus igitur Deus; sed coram excelsa ejus majestate homo in nihilum redigitur. Instituuntur divinitus leges, quibus parere summum simul et unicum est officium hominis. Secundum itaque cultum religiosum obedientia legis efficit divinae. Quae religio, Hebraeis propria, recentiori aevo Muhamedanismum condidit, fatalismo insignem. – Legi tandem opponitur eamque perficit evangelium. Quo elucente Deus, de vasta sua rigidaque majestate descendens, caducam formam hominis dignatus est induere, ut culpa depressum humanum genus erigeret, ipse autem non serviliter, sed voluntaria animi pietate ac studio coleretur. Confecit haec Dei gratia tertiam religionem, scilicet Christianam, ea quoque ratione perfectissimam, quoniam non modo verum Deum, sed verum etiam Hominem manifestavit inque historiam introduxit.
Thes. VI.
8 Nam doctrinae Christianae originem debent jura hominis singularis propria (personalia). Quae quidem male interpretati sunt veteres vel illustrissimi philosophi quaeque recusant et leges Mosaicae et praecepta Muhamedi. Fuit autem religio Christiana in servitute tollenda ac dissolvenda usque perseverantissima. Hoc enim institutum vulgatissimum servitutis, quo nullum aevum vacat nec ulla gens liberata fuit, lege nusquam positum, sed potius sponte ortum, tum vero religione sancitum, legibus constitutum esse constat. Ducunt a familia originem et servitus et nobilitas. Primus erat dominus paterfamilias, primus quidem servus filius. Qui cum in initiis societatis humanae res tantum esset familiaris, arma pro patria ferendo prima jura acquisivit. Mancipium, quod quidem vox indicat, in familiam postea bella induxerunt; cui servo quum nullum jus concederetur, aucta et firmata sunt jura filii. Neque mulieri jus nisi maris ac domini arbitrium. Ex hoc rerum statu incepit societas antiqua; incepit etiam recens. Romae post rui||nam referta fuit armis Europa, jussit ferrum. At ne ferrum quidem, omissis legibus, diu rerum potiri valet. Constituerunt igitur feudum arma. Floruit medium aevum ac defloruit.
Thes. VII.
9 Doctrinae vero Christianae nisus, quoad humanam attingunt societatem, eo spectant, ut ideam personae singularis (personalitatis) pleno jure ornatam per omnes sphaeras vitae perferant et conficiant. Hanc ideam in oriente violaverant praecipue tribus gentium segregatae (kast) in occidente legibus constituta servitus. Statuit vero religio Christiana omnes homines coram Deo aequales. Armis ecclesia, grave opus adgressa, sese opposuit. Haec, quasi interna societas ab externa separata, suos trans terram fines collocavit, fuitque tota concio ecclesiastica sacerdotium. Deinde, aucta ecclesiae auctoritate, congestis divitiis, exstructa est secundum normam feudi hierarchia. Cujus in historia munus praestantissimum in eo continetur, quod in ecclesia pleno jure ornatam posuerit ideam personalitatis. Ejusdem fines usque in concionem ecclesiasticam dilatavit reformatio Lutheri. Sustulit enim clerici a laico rigidam dissociationem, qua, ex auctoritate successionis apostolicae, imperaverat hierarchia, inaugurationem sacerdoticam sacramentum statuens. Neque aliud nuper etiam in Germania ab ecclesia Romanocatholica dissidentes et profitentur et poscunt, autumantes, sacerdoti in concione non esse munus reconciliatoris, sed ministri tantum verbi divini et administratoris praesidiorum salutis.
Thes. VIII.
10 Summum quod in Europa reges peregerunt negotium in eo constat, quod totam civitatem in se, quasi in summa et centro, coegerint. Id vero fieri non potuit, nisi, juvante medio ordine, fracta feudalitate nimiaque hierarchiae potestate oppressa. Arduum hoc opus cum circa initia aevi recentioris reges confecissent, – in memoriam vocetur illud Ludovici XIV: »ego civitas» – potestatem feudalem eo tantum consilio fregerant, ne esset throno incommoda. Quo factum est, ut thronum, una cum feudalitate, inferiores ordines in Gallia everterent. Est in historia munus tertii, qui dicitur, ordinis – quo etiam medium aevum tendere videmus – in societatem humanam transferre|| ideam personalitatis. Quod cum hic effecisset, recens aevum negotium suscepit eandem ideam in civitatem transponere, idque conversione rerum Franco-Gallicarum factum est.
Thes. IX.
11 Novissima quidem tempora saluti publicae gentium Europae valde consuluisse, quis negat? Nam et leges cultui provectiori aptae in plurimis regnis institui vidimus, et administratio rerum publicarum ita perfici, ut, quemadmodum in machina commode complicata, uncum uncus prehendat et aptissime moveat. Accedunt his artium disciplinarumque studia indefessa, industriae miri progressus, gentiumque commercium pacificum, quo juvante, discordiae consilio, non ferro componantur. Nec tamen desunt hujus splendoris maculae vitiisque nostrum quoque aevum laborat permultis. Quae quidem sunt: aes fisci alienum nimium – quod modicum bono potius quam perniciei opibus esse vernaculis non sine jure statuerunt oeconomi – bonorum in paucis manibus congestus immodicus, ceterum vero ingravescens pauperies, ex qua orta est associatio illicita »communismi»; deinde factiones politicae in destruendo ordine publico indefessae, denique dissensus religiosi, quibus fervet tempus nova parturiens. Haec mala sublevare, temperare, tollere non desinunt imperium tenentes, quorum in hunc finem studiis saluberrimis suo ope et gratia summum numen benigne adsit.
Kommentar
Kommentar
Topelius framförde teserna för domkapitlet i Åbo gymnasium den 29 september 1845 i samband med att han sökte tjänsten som lektor i historia vid det nygrundade Vasa gymnasium. Se kommentaren till den svenska översättningen, »Teser». Mer om Topelius latin av översättaren Robert Luther, »Allmänna drag i Topelius texter på latin».
Theses,
1 quas,
Auctoritate Reverendissimi Domini
S. S. Theologiae Doctoris,
Archi-Episcopi Finlandiae &c. &c.
et
Summe Venerandi Consistorii
Ecclesiastici Aboënsis,
Pro Munere Lectoris in Scientiis Historicis ad Gymnasium Wasense obtinendo Publicae Censurae offert
ZACHRIS TOPELIUS,
Philosophiae Magister et Licentiatus.
Respondente
Friderico Daniele Wilenio
Gymnasii Alumno.
2 In Atrio Gymnasii Maximo Die XXIX Sept. MDCCCXLV,
hora post merid. quarta.