De modo matrimonia jungendi apud Fennos quondam vigente

De modo matrimonia jungendi apud Fennos quondam vigente

Lästext

||||||

De modo matrimonia jungendi apud Fennos quondam vigente

1 Dissertatio Academica,
quam
Venia Ampl. Facultatis Philosophicae ad Imper. Alex. in Fennia Universitatem,
Praeside
Gabriel Rein,
Philosophiae Doctore, Hist.Historiae Professore
atque Ord. Imp. S:tiOrdo Imperialis Sancti Volodimiri quartae Classis Equite,
Pro Summis in Philosophia Honoribus
p. p.publice proponit
Auctor Zachris Topelius,
Philosophiae Magister et Licentiatus.

2 In Auditorio Juridico die xvii Junii mdcccxlvii.
h. a. m. s.hora ante meridiem solita

[] []

3 Viro Experientissimo
Gustavo Toppelio,
Professori, Chirurgiae Magistro ac Medicinae Doctori,
Medico civitatis Ulaburgensis,
Ordinis Imp. Reg. S:ti Stanislai in II:da
et Ord. Imp. S:tae Annae in III:a classe Equiti,

4 Patruo Veneratissimo,
rerum fennicarum peritissimo ac studiosissimo,

5 Primitias hasce, grati animi pignus,
dedicat
Z. Topelius.

[] |1|

 

§. 1.

6 Certe, si quosdam, nostro tempore, disciplina historica progressus fecerit, in eo continentur, quod rerum humanarum series non, ut antea, tamquam fortuita, casuum fluctibus jactata, depingatur, sed necessaria et ex diverso gentium ingenio, tamquam afflatu divino, sponte orta exhibeatur. Pellimur, re ipsa cogente, ad materiam historicam in primordia sua redigendam, eo persuasi, ut, si modo incunabula societatis cultusque hominum nota sint, in clariore luce omnia, quae ex his evadant, proferantur.

7 Est autem inter ea, quae suam ad indolem ingenium populare conformavit, nullum institutum familia antiquius, neque communius. Quae quidem omni societati humanae, tamquam principium et radix 1)»Familjen är allt samhälles yttersta rot»; Nordström, Bidrag till Sv. Samhälls-förf:s historia. T. II. p.pagina 1. CfrConfer Snellman, Läran om Staten, p.pagina 71 squ.et sequens, adeo inest, ut primas line|2|as rerum civilium nunc vigentium in se, quasi in embryone, adstrictas eadem complectatur. Huc vestigia rerum undique retro tendunt; exinde leges, consuetudines, instituta, totiusque civitatis modi ac formulae sese evolvunt; quod quanto perfectius fit, eo magis familia superstructorum mole institutorum obruitur.

8 At gentium ad perfectiorem statum procedendi ratio et celeritas admodum impares. Sunt, quas aut difficultates naturae, aut fata improspera, aut denique ingenua quaedam animi segnities adeo retardent, ut infantile earum adhuc ingenium nullam, nisi familiam, societatis humanae formam produxerit. Fennis videlicet, ante imperium suecanum civitate destitutis 2)Porthan, Annot. in P. Juusten Chronicon Episcoporum Finlandensium, p.pagina 61, 64. Nordström, l. c.loco citatoloco citato T. I. p.pagina X., societate vero civili valde imperfecta laborantibus 3)Porthan, l. c.loco citatoloco citato p.pagina 64 squ.et sequens Rein, De Vetere Carelia, p.pagina 35. CfrConfer Fosterländskt Album, T. I. p.pagina 166., vix ulla, nisi in familia, salus fuit publica, nec rerum quoddam regimen ac moderatio. Solum iis regnum patria potestas; cui quidem, summa feritatis lenimenta, materna consilia et pietas familiaris accedebant. In qua rerum conditione, quanti momenti sit mutua mariti et |3|uxoris convivendi ratio, sive serva habeatur mulier, sive aequalis, nemo non intelligit. Quare, quum sine dubio e conjugio suam ducit originem familia 4)Nordström, l. c.loco citatoloco citato T. II. p.pagina 41. Snellman, l. c.loco citato p.pagina 39 squ.et sequens, illud vero integrum nec polygamiae, neque emtis pretio uxoribus, neque raptis, neque omnino servituti sexus muliebris convenire licet: tum, qualis apud Fennos quondam viguerit matrimonii jungendi consuetudo, non sine commodo rerum fennicarum quaeri posse judicamus.

9 Facile enim perspicitur, de ritu quodam populari heic non agi; qui utrum hic fuerit an alius, parum refert. Agitur revera de feminarum apud Fennos quondam conditione ac privilegiis, quae qualia fuerint, hac re aptius quam alia ulla edoceri, sumsimus.

10 Num igitur uxores Fenni quondam ceperunt emendo? num vi aut furto rapuerunt? In polygamia num vixerunt? His rebus circumscribi potius, quam diffundi maluimus. Nam ex his, sive affirmatis, sive negatis, multa consequi argumenta antiquitatis, quis ignoret? Nos vero unam tantum, et eandem gravissimam, consequentiam ex his duximus, modo affirman|4|tes, ita vel optime dijudicari posse, utrum serva haberetur apud veteres Fennos femina, an non.

11 Etenim quemcumque alii vendunt, emunt alii, alii vero vi aut furto rapiendum putant, idem nec sui, neque humani juris est: res est. Sin autem res, idem servus; nempe in eo ipso constare scimus servitutem, ut hominem homo exuat inque rem mutet. Quare quidem, ubicumque aut vi aut commercio ab unius potestate in alienam femina transmittitur, eandem ibi servae aequalem haberi, ratio ipsa docet. Et ne ratio tantum, sed plurima quoque gentium exempla 5)In oriente praecipue, ubi cunctis fere gentibus uxores emendi consuetudo communis fuit, et est quoque subinde, misera et oppressa manet feminarum conditio. De Slavonum quondam moribus asserit celeb.celeberrimus Karamsin: (Geschichte des Russischen Reichs, Übsz. 1820, T. I. p.pagina 51) Diese Sklaverei der Weiber war wahrscheinlich daraus entstanden, weil die Männer sie gewöhnlich kauften. – Pari modo celeb.celeberrimus Nordström (Bidrag etc.et cetera T. II, Capp.Capita XVI–XXI) testatur, feminis olim suecanis tum primum jura ac praesidia concessa fuisse, quum uxores Sueci petere, non, ut antea, emere, incepissent., quorum infra haud pauca afferimus, id satis affirmant. Eo autem modo servitute adstricta femina, quoniam possidetur, nihil possidet, hae|5|reditatis non particeps fit, potestatem in liberos marito cedit, cujus arbitrio subjecta manent omnia; tum plerumque eadem admodum parvi aestimatur, plane despicitur, vexatur injuriis, negotiisque oneratur in convictu domestico molestissimis. Quo fit, ut quandocumque consilia matrisfamilias in rebus domesticis multum valere, ipsam vero, in honore habitam, herae privilegiis imperantem liberisque consulentem videmus, tum in ejusmodi rerum statu nec servire omnino feminam, neque emi uxorem aut rapi, suspicari liceat.

§. 2.

12 Haec considerantes, singularis nos offendit rerum et opinionum controversia, quam, propter inopiam virium, parum expertarum, non sine haesitatione animi, nobis componendam sumsimus.

13 Videntur enim plurimi rerum fennicarum scriptores, et ii quidem meritissimi, unanimiter fere in eo persistere, ut fuerit feminarum apud veteres Fennos conditio, si non, ut apud barbaras Asiae gentes, durissima, tamen iniqua, molesta et a servitute domestica parum distans. Ita celeb.celeberrimus Porthan 6)Chronicon p.pagina 69. Eandem opinionem repetit p.pagina 218 nota 90. CfrConfer ejusdem De Poesi Fennica, part. III. p.pagina 79 squ.et sequens et Lagerbring, Svea Rikes Historia, Tom. III. p.pagina 89. de hac re opinatur: »Po|6|lygamiae majoribus nostris probatae nulla exstant vestigia; sed contemtius et durius habiti sexus muliebris, more gentium minus cultarum communi, plura supersunt documenta.» Et tum, allato exemplo, idem, »nec», inquit, »verisimilitudine caret, patres filias suas procis, multarum aliarum exemplo nationum barbararum, pretio quodam stipulato, vulgo vendidisse.» Cujus a se prolatae opinionis argumentum carmen antiquum citatum voluit.

14 Alio loco 7)Anmärkningar rörande Finska folkets läge och tillstånd etc.et cetera Kongl. Vitterhets, Historie och Antiqvitets Akademiens Handl. T. IV. p.pagina 19, 20. idem: »Det vackra könet, som hos alla barbarer måste ärfara ett oblidt öde, emedan den vilda styrkan af inga öma känslor tämjes, har ock af Finlands gamla inbyggare med föga aktning och skonsamhet blifvit bemött. Fadren, som i sitt hus ägde högsta magten, (eller efter hans frånfälle Sönerne) sålde sina döttrar eller systrar åt deras älskare, för ett visst öfverenskommit pris; och att bortgifta Flickor, hette med ett gammalt Finskt talesätt, att sälja dem. Utom Giftomannen, |7|borde ock andre Brudens närmaste anhöriga (hvilkas bifall således äfven torde behöft inhämtas) med skänker ihågkommas; så att kostnaden var nog betydelig. Detta var kanske en af orsakerne, hvarföre man hos detta folk ej finner spår till egenteligt månggifte 8)Polygamiam tamen, Estonum praesertim exempla afferens, mox verisimilem putat, eadem p.pagina nota cc).. När hustrun kom i huset, lärer hon föga annorlunda än en Träl blifvit ansedd» etc.et cetera

15 Alio iterum loco 9)Chronicon p.pagina 218. CfrConfer Anmärkningar etc.et cetera pag. 21 nota dd). auctor celeb.celeberrimus »suo tempore», ait, »a. 1316, edictum R.Regis Birgeri datum fuisse reperimus, pro libertate foeminarum tuenda, quas Carelii, communi gentium barbararum more, servarum instar omnes habuisse ac tractasse, hactenus videntur; reliquis. Finlandiae incolis lemma startad mitiore sine dubio moreskommentar jam tum adductis.» Quam vero commentationem posterius 10)»Diligentius enim lemma startperpensas (sc. literas regias)kommentar significare videntur milites victores, in veteres incolas terrae, castrum circumjacentis, turpem hactenus licentiam exercuisse, atque inprimis foeminas ipsorum passim violasse? contra quam potius petulantiam, quam contra veteres mores gentis victae, hujus foeminis praesidium obtulisse, existimes»? Chronic. p.pagina 584, 585 not. 617. ipse retractat.

|8|

16 Edictum Birgeri eodem fere modo interpretatur Rühs 11)Finland och dess Innevånare, 2:dra uppl. tillökt och omarbetad af A. J. Arwidsson, T. I. p.pagina 30., in ceteris nonnullis a celeb.celeberrimus Porthan dissentiens. Dicit enim 12)Rühs, l. c.loco citato T. I. p.pagina 12, 13.: »Huru quinnorna af Fornfinnarne blifvit behandlade, är osäkert. Det finnes hos dem inga spår till månggifte, ifall man ej får sluta till något sådant deraf, att detsamma warit öfligt hos deras stamförwandter Esterna. Dock synes det, som om de, i likhet med andra mindre bildade folkslag, skulle bemött det andra könet med en wiss stränghet, samt bristande aktning etc.et cetera Svårare är att afgöra, om fadern, ensam herre i sitt hus, eller sönerna, efter hans död, verkligen bortsålde sina döttrar och systrar, ehuru en gammal folkvisa synes häntyda på någonting sådant. Den här omtalade försäljningen torde dock kunna förklaras genom skänker etc.et cetera Åtminstone är det numera brukligt i Finland, att bruden ger skänker åt brudgumens anhöriga; hvilket tyckes hänvisa på en fullkomlig motsats af hennes försäljning.»

|9|

17 In opere suo inscripto Otava 13)Otava eli Suomalaisia Huvituksia, T. I. p.pagina 176. Idem (l. c.loco citato p.pagina 86) »Wanhoin», inquit, »aikoina ei ollut waimoilla muuta arvoa, kuin sen wähän, minkän saivat miehiltänsä, joka usein oli warsin hiukka.», rerum fennicarum assiduus investigator Gottlund, pluribus praesertim proverbiis, fuisse apud Fennos olim admodum contemtas et oppressas feminas, certissime probatum putat. »Miten halpana Suomalaiset muinon pitivät waimojansa, nähään siitä, että pientä poika-lasta, kuin hänessä oli waan wäheekään Uron uhkeutta, piettiin heitä paljoa parempana. Hyö wertaisiwat naiswäkeensä Vuohiksi eläwistä. Harakoiksi linnusta, ja tuosisiksi astioista, eikä nämätkään ollut ne pahimmat sanat, joihen heitä werrattiin. Ainoastaan talon-emännät ja äitit saiwat jonkun ansion, jota annettiin heillen heijän miehänsä tahi lapsensa tautta: mutta piikoja ja naisia ei kahottu mikskään, sillä heitä luettiin kaikista kehnommiksi, ja tuskin että heitä ihmisiksi arwaeltiin. Senpä tähän lukiwatten waimot piikaisuuensa ikeä kaikkiin waikiammaksi ja onnettomaksi. Wanhemmat myöskenteliwät ite piikojansa ja tyttäriensä sillen joka heistä enin maksoi» etc.et cetera

|10|

18 Cajan in opere nuper edito ac laudanda diligentia conscripto »Suomen Historia», carminum praecipue documentis fultus, puellarum emtionem et raptionem apud Fennos usitatas affirmat 14)Suomen Historia I jako, Helsingissä 1846, p.pagina 55.: »Niin näyttää kaikki että Suomalaiset wanhastaan oliwat kelwollista, hywään taipuwata kansaa, ehkä, heidän uskonsa puutoksen tähden, muutamia raakoja ynnä pahojakin tapoja taidetaan tuoda esiin, senlaisia kun tytärten kauppiminen ja ryöstäminen, ynnä ne nähtäwästi aiwan harwoin ja wihan kiimassa tapahtuneet ihmisuhrit ja muut senlaiset pimiän ajan tawat.»

19 Videmus igitur, in exponenda conditione apud veteres Fennos sexus muliebris, historiae fennicae conditores in eo consentire, quod magis minusve distincte enuntient:

20 1) fuisse Fennorum mulieres durius ac contemtius habitas, more gentium minus cultarum; Tres insuper asserunt:

21 2) viguisse morem ut filias pater venderet, sponsam sponsus emeret; Unus tandem contendit:

22 3) vi nonnusquam sublatas et in matrimonium ductas fuisse virgines.

23 His vero sententiis, tanta ornatis auctoritate, carminum permulta documenta 15)Quorum quot sufficiant infra afferamus. aegre |11|congruunt. Quae et sortem apud Fennos feminarum omnino mitem depingunt, et eas in vita domestica insigni tractatas honore, tum etiam subinde in matrimonio jungendo optandi jure fruentes affirmant. Imo qui tributas matrifamilias honores summas considerat; qui liberorum in matrem paternumque domicilium pietatem, parentum vero erga filias curas perpendet delicatissimas; quique senum et juvenum, puellam petentium, multifarias erga petitam blanditias revocat animo; is, credo, fata in Fennia feminarum liberaliori in lumine conspiciet, iisque indulsisse potius quam imperasse viros existimabit.

24 Manet igitur in hac re discernenda haud levis ambiguitas. Feminam servam, contemtam rerum scriptores sistunt plurimi; feminam liberam, honoribus cultam carmina produnt. Nec egregios literarum auctores erroris reos judicantes, neque contraria rerum documenta rejicere audentes, opinionum flatu lemma starthic et illuckommentar trahimur. Quo autem quid verum sit, quid error, dijudicemus, matrimoniorum praecipue jungendorum utemur testimoniis; primum consuetudines gentium vicinarum et Fennis consanguinearum exhibentes, tum vero carminum, quae ad haec accomodari possint, exempla studiose investigantes.

|12|

§. 3.

25 Dura olim fuit apud Suecanos, ut apud ceteras occidentis nationes germanicae originis 16)CfrConfer Meiners, Qvinnokönets Historia, öfvs. Strengnäs 1812, T. I. p.pagina 135 squ.et sequens, feminarum conditio. Uxores nempe, ante stabilitam fidem christianam, Suecos emisse, fabularum legumque, quot supersunt, plura loca 17)Haec enumerat Nordström, l. c.loco citato T. II. p.pagina 12. Idem l. c.loco citato sect. II, partic. I, capp. XVI–XXI, conditionem quondam in Suecia sexus muliebris sagacissime illustrat. evidenter testantur. Cui quidem convenit quod de auctoritate in uxorem mariti refert celeb.celeberrimus Nordström 18)Idem l. c.loco citato T. II. p.pagina 60.: »Den myndighet mannen hade öfver hustrun synes i äldste tider hafva varit i det närmaste lika beskaffad som hans myndighet öfver barnen» (quae scil.scilicet patria potestas nullis fere limitibus circumscripta erat, ita ut, quod alio loco 19)Idem l. c.loco citato T. II. p.pagina 43. idem affirmat, liberos modo natos ejicere pereundos patri concessum esset); »ty den makt (mund) fadren ägde öfver sin dotter, tyckes det egenteligen hafva varit, som mannen genom brudköpet erhöll öfver hustrun. Derföre kunde han ursprungligen, utan |13|ansvar inför verdslig öfverhet, icke blott tukta henne efter godtycke, utan ock sälja och till och med bringa henne om lifvet.» Interea, usque ab eo tempore, quo uxor suecana, petita, jam non emta nec rapta 20)Idem l. c.loco citato T. II. p.pagina 12. »Madhaer skal konu bidhiae ok aei medh waldi taka, matronae dignitatem (adhalkona, husfru) assecuta erat, praesidia ac jura feminae, una cum temperato maris arbitrio, crescunt et dilatantur. Quo factum est, ut tertia bonorum domesticorum pars (giftorätt) et pro connubio donum (morgongåfva) eidem concessa essent, ipsa autem clavium fasciculi arbitra lectusque dimidii particeps e. s. p.et sic porro jamjam constitueretur.

26 Nec aliunde, videlicet a vicinis slavonicae originis gentibus, quandam erga feminas humanitatem Fennis affluxisse, rerum scriptores docent. Quorum vel praestantissimus, celeb Karamsin, in laudato suo opere Historia Imperii Ruthenici, cujus heic germanica versione utimur, asserit 21)Karamsin, Geschichte des Russischen Reichs. Übsz. Riga 1820. B. I. p.pagina 50, 51. Cfr.Confer C. W. Müller, Beschreibung aller Nationen des Russischen Reichs, S:t Pbg 1776, p.pagina 493, et Semler, Die Allgem. Geschichte von Russland (Allgem. Welthistorie B. XXX) Halle 1765 p.pagina 125.: |14|»Sie (sc. Slavones) betrachteten die Weiber als vollkommene, bei jeder Gelegenheit duldsame, Sklavinnen; sie erlaubten ihnen weder zu widersprechen, noch sich zu beklagen, belasteten sie mit Arbeiten und häuslichen Sorgen und bildeten sich ein, dass die mit dem Gatten zugleich sterbende Gattin ihm auch in jener Welt dienen müsse. Diese Sklaverei der Weiber war wahrscheinlich daraus entstanden, weil die Männer sie gewöhnlich kauften; ein Gebrauch, der auch jezt noch in Illyrien beobachtet wird.» Uxores Slavonum, comburendas se rogo mittentes, mori maluisse quam maritorum superstites vivere, idem affirmat. Quae quidem (utpote jus parentes interficiendi, senectute confectos) admodum saevos olim Slavonum mores, quos in mansuetudinem sero mutatos comperimus, satis exhibent.

27 Tatarorum insuper, Fennis orientalibus vicinorum, exempla addere placeat. Quos, jam in seculo praeterito XVIII:mo, et uxores emere pretio (Kalym) et nonnusquam vi auferre, rerum investigatores 22)C. W. Müller, l. c.loco citato p.pagina 231, 237. Lepechin, Tagebuch der Reise durch verschied. Provinsen des Russ. Reichs. Altenb. 1774. T. I. p.pagina 110. Falk, Beyträge zur Topograf. Kentniss des Russ. Reichs. T. III. p.pagina 478. convenienter ferunt.

|15|

§. 4.

28 Quod si Suecorum, Ruthenorum, aliarumque vicinarum gentium exempla ad illustrandas veteres Fennorum consuetudines magni aestimentur, nihil est, quo clarius eaedem et certius explicari possint, quam gentium Fennis propinquarum, Russiam inhabitantium, vivendi modis ac ritibus; quorum et praeterlapsi seculi et hodierni literarum auctores multi haud parcam notitiam praebent. Verum confitemur, nos hujus rei ex antiquioribus potius quam ex hodiernis scriptis materiam hausisse; dum hasce nationes, per vasta terrarum spatia dispersas, influente vicinorum frequentia, sive Ruthenorum, sive Tatarorum, suos in dies mutare mores et confundere novimus.

29 Itaque, ut ordinem sequamur, quo istas gentes enumerat celeb.celeberrimus Porthan 23)Chronicon p.pagina 72. squ.et sequens, Tscheremissos 24)C. W. Müller l. c.loco citato p.pagina 31. Georgi, Bemerk. einer Reise in Russ. Reich im Jahre 1772. T. II. p.pagina 842. suas emere uxores legimus; daturque hujus commercii pretio nomen Olon. Horum qui pagani restant quotcumque uxores solvere et alere valent, tot sibi parant emendo, nec tamen multi duas, admodum pauci tres ha|16|bent. Neque a parentibus puellam sponsus petit, sed disertus quidam, ut apud Fennos, internuntius (Puhe-mies); qua in re sponsae voluntas nulla admittitur. Olon autem XXX, nonnusquam L et usque C rubelis valet; cui aequale pater dote filiam ornat. Consummato ita negotio, sponsi, lemma startalterum alterkommentar tum primum videntes, commutant annulos et matrimonium conficiunt.

30 Similem apud Morduinos usum vigere, testatur Lepechin 25)l. c.loco citato T. I. p.pagina 104 squ.et sequens CfrConfer C. W. Müller l. c.loco citato p.pagina 49 et Georgi l. c.loco citato T. II. p.pagina 857.. Plenum patris in liberos jus; qui cum uxorem filio dare cupit, internuntium, in pretio sponsali (Kalym) statuendo callide instructum, mittit; rei vero, diserto nuntii ore ita compositae, sponsis nihil innotuit. Sunt etiam, qui admodum jam adultos liberos tali modo despondeant. Raro autem VIII s.sive X rubelos Kalym excedit, unde gentis hujusce capimus paupertatem. Reluctantem et lacrimantem sponsam sponso tradunt parentes, lupo agnum se dare dicentes, quo iniqua uxorum sors non inepte videmus indicari. Nam et uxores invisas et quos alere non poterant liberos vendere, apud Morduinos quondam solitum comperimus. Neque polygamia paganae fidei adhaerentibus incognita; |17|quos quidem, nisi inopia rerum, nihil impedit, quominus tres uxores capiant. Inopes vero, quibus ad pretium solvendum bona desunt, omnem adhibent operam, ut uxorem sibi auso quodam furtivo vi eripiant.

31 De Votis seu Votiacis similia fere refert Rytschkow 26)Rytschkow, Tagebuch üb. seine Reise durch verschied. Prov. des Russ Reichs 1769–1771. Übsz. p.pagina 169, 170.. Puellam isti ambientes, more majorum, quantum pretii (Jerdun) pendere debeant, pacto antea stipulantur. Ac etiam Falk 27)l. c.loco citato p.pagina 457, 458. Emtionem uxorum hodie quoque solitam affirmat Castrén. Vide H:fors Morgonbl. 1842, N:o 71., Votiacos, non solum paganos, sed christianos quoque, uxores emere asserit. Ac pagani quidem duas vel tres sibi comparant pretio, quarum utraque, prout speciosa habetur doteque parciori aut opulentiori ornatur, V et usque L et LX rubelorum, partim pecuniis, partim armentis solvendorum, constat. Aliter, cum sponsae vi auferuntur 28)»Bey den Tscheremissen und überhaupt allen Völkern, die Weiber kaufen, am öftesten aber bey den Wotiaken, ereignet es sich, dass arme oder abgewiesene Liebhaber ihr Mädchen rauben. Sie kommen mit einigen handvesten Spiessgesellen des Nachts unversehens, nehmen das Mädchen vom Lager, setzen es auf ein Pferd und jagen davon.» C. W. Müller, l. c.loco citato p.pagina 56., res agitur, ubi iter a paterno ad futurum mariti domicilium virgines non usque integrae perficiunt.

|18|

32 Syrjaenis eadem ac Votiacis instituta esse et mores, Falk 29)l. c.loco citato p.pagina 458. affirmat. Quo autem modo feminam Syrjaenus oppressam tenet et vexat, in commentariis suis itinerariis edocet Castrén 30)H:fors Morgonblad 1844, N:o 18.. Etenim sponsa, in celebrandis nuptiis, moestam cantare fertur elegiam 31)Cujus exempla IV, dolore abundantia et pietate, Fosterl. Album T. III. p.pagina 56 squ.et sequens exhibet., qua sponsi praesidium lacrimis implorat, rogans, velit miseram ejus levare conditionem eamque in matrimonium conducere. Quo vero pressius servam se marito et subditam fateatur, eidem vestimenta detrahere, prima nocte, sponsa cogitur.

33 Tschuwaschi 32)Georgi, l. c.loco citato T. II. p.pagina 852. CfrConfer C. W. Müller, l. c.loco citato p.pagina 40. ore internuntii puellam nuptiis ambiunt. Hic de pretio solvendo (Golon Oksi) deque dote scrupulose paciscitur. Solitum puellae pretium XX interdum L rubelis continetur; nonnullae, eaeque formosissimae, LXXX |19|stant; aliae V aut X rubelis venum dantur. Amphoram quoque vini adusti melisque libram insuper addere mos jubet. Dos pretio aequalis fingitur. Annuli commutantur.

34 Vogulos uxores emere, Georgi 33)l. c.loco citato T. II. p.pagina 597. CfrConfer C. W. Müller, l. c.loco citato p.pagina 67 et Lepechin, l. c.loco citato T. III. p.pagina 15–22. commemorat. Quos quidem plures in matrimonium ducere mulieres, inopia, non usus, vetat, neque religio. Scrupulosissime apud eos in pretio constituendo suum quisque emolumentum urget; quippe qui nec vestimenta, neque nuptiarum celebrandarum sumtus alteri alter sponte condonat. Nempe in hoc commercio summam rei consistere, ex eo capimus, quod post institutum pactum nuptam sponsus secum statim domum ducat. Pretium vero XXV rubelos non excedit.

35 Ostiaci 34)De his praesertim I. B. Müller, Das Leben und die Gewohnheiten der Ostiaken (Webers verändertes Russland) Francf. et Leipz. 1738, p.pagina 196, 197. CfrConfer C. W. Müller, l. c.loco citato p.pagina 79. iisdem fere ritibus ac ceteri matrimonia conciliant. Internuntii (nam adesse feruntur plures), puellam a patre petentes, nihil gravius agendum putant, quam ut minimum statuent pretium levissimumque. Pariter autem |20|patri nihil cordi magis est, quam ut filias sibi in lucrum vertat, quod possit, maximum. C igitur rubelis venum dari filiam hic statuit; illi non recusant. Tunc vero isti, ne nimiis vincantur postulatis, quid sponsus dabit enumerant; videlicet scapham ejus XXX, canem XX rubelorum e. s. p.et sic porro immodice aestimantes. Qua fraude potius quam mercatu satisfactis omnibus, mittendae tandem puellae tempus pater instituit. Hunc filias quoque jam teneras a suis ad alienos emittere, quo futuro maritorum imperio facilius adsuefiant, I. B. Müller contendit. Idem dos apud Ostiacos dari negat, quam tamen alii in usu esse referunt. Atque ne secula quidem oppressis Ostiacorum feminis levamentum tulisse, queritur Castrén 35)H:fors Morgonbl. 1845, N:o 88.. Nam filiam hodie quoque, modo ingravescente pretio 36)Quod ibidem C sive CCC rubelis pecuniarum, additis equo, vacca, tauro, vestis particulis VII aut VIII, farinae pondere et vini amphora adusti, consistere dicitur., Ostiacus venditat. Multi vero connubii petitores quas solvere nequeunt, furto eripiunt. Indigna ceterum feritate vexari, verberari, molestissimisque negotiis onerari ibidem feminas, justo fastidio idem auctor fatetur.

|21|

36 Inter Samojedos et Fennos intercedere consanguinitatem, (quam plane negarunt antea multi) idem peregrinator noster indefessus, linguarum affinitate fultus, in aprico protulit. Polygamiam ab illis non respui, discimus; modo ut primae uxoris quasi major sit et praestans auctoritas 37)H:fors Morgonbl. 1843, N:o 54. CfrConfer N:os 62, 75, 76 et C. W. Müller, l. c.loco citato p.pagina 282, 283. Internuntii ope sponsalia componere, mos est; venalis, ut apud ceteros, ita apud Samojedos, sponsa. Quam quidem summo, quoad procedi potest, mox pretio taxari, tum vero, instante internuntio, leviori legimus collocari. In ceteris magis humana, quam apud Ostiacos, feminas tractandi ratio. Interea neque heic mariti imperium mitissimum ex eo comperimus, quod vincire sponsam, sponso tradendam et acriter reluctantem, Samojedi ferantur. Cui argumento rumorem, quem nuper increbuisse refert Castrén 38)Morgonbl. 1847, N:o 28., quendam scil.scilicet hujus gentis nomadum emtam comedisse uxorem, addere liceat.

§. 5.

37 Jamjam a vastis in orientem et septemtrionem vergentibus Asiae partibus nos convertimus, |22|sciscitantes, quaenam apud proximas Fennisque maxime affines gentes, Lappones scilicet et Estones, feminarum conditio quaeque matrimonia quondam viguerint. Et Lappones quidem polygamia nunquam usos esse, apud Schefferum 39)»Polygamiam et divortium nunquam audita sunt inter Lapponas, neque tempore paganismi, neque post.» Joh. Schefferi Lapponia p.pagina 294. Tornaeus affirmat: an jure, dubitare liceat, dum ceterae eorum consuetudines pleraeque orientalem indicant originem. Nam plenam patris filias collocandi potestatem heic reperimus; tum etiam in sponsalibus statuendis tam scrupulose agitur, quid dabit sponsus quidque dotis loco accipiet, ut, etiamsi pretii commerciorumque nomina nullibi adhibeantur, in mitiore forma rem manere, quisque videat 40)»In einigen Gegenden wird der Heyrathskontrakt so genau, als immer ein Kauf eingerichtet, obegleich die Anfrage sehr hochtrabend klingt.» C. W. Müller, l. c.loco citato p.pagina 11. CfrConfer Scheffer, l. c.loco citato pp.paginae 278–286 et Gottlund, l. c.loco citato p.pagina 176, 177.. Solent etiam Lappones in annum et diutius proci operam exigere gratuitam; de quo ritu vere orientali plus infra memorabimus. Vi autem sponsas abstulisse Lappones, indicium nullum nobis innotuit. Ceterum duram sexus muliebris tractandi |23|rationem et exclusae quondam sanctorum locorum aditu feminae 41)Scheffer, l. c.loco citato pp.paginae 199, 200. et sponsae in nuptiis perficiendis acriter reluctantes testari videntur.

38 Apud Estones quondam polygamiam haud insolitam documenta tradunt. Quos a fide christiana deficientes, »recepisse uxores suas, tempore Christianitatis suae dimissas» (sc. plures) chronicon vetus livonicum 42)Origines Livoniae ed.edidit Gruber, p.pagina 155. CfrConfer l. c.loco citato p.pagina 178. affirmat. Neque minus certe, Estones suas quondam rapuisse sponsas, constat: modo invite et inique id facinus non usque tulisse raptas, observandum est. Quamobrem, quicunque, invitis parentibus, puellam sustulerit, eundem capite plecti; sin autem conscii parentes, in matrimonium conduci raptam; ex lege quadam antiqua colligimus 43)Willigerod, Geschichte Esthlands; Reval 1830, p.pagina 9–12. CfrConfer Kruse, Urgeschichte des Esthnischen Volksstammes etc.et cetera Moskau 1846, p.pagina 30, 31. Praeter opinionem manca antiquarum consuetudinum notitia ex hoc opere colligitur.. An uxores emerint Estones, nullibi certo vidimus testimonio indicatum. Interea quae in jungendis sponsalibus hodie vigent consuetudines, latere in se pristinorum commerciorum memoriam, |24|non usque negant. Etenim nisi internuntii ope Estones puellam non ambiunt; nec sine donis a proco praemissis sponsa collocatur; neque ante nuptias celebrandas haec sponso datur conspicienda; neque omnino in hac re desponsae voluntas admittitur. Quare sua quondam, simulatque ceteri, ita etiam Estones emendo confecisse matrimonia, vel verisimile est. Jam vero cito obsuluisse hanc consuetudinem, et ex silentio carminum et ex mitiori, ut apparet, feminarum apud Estones conditione capimus; quas etiam, exclusis maribus, haeriditatis interdum participes 44)Willigerod, l. c.loco citato pp.paginae 14, 15. fuisse, legimus.

§. 6.

39 Itaque vasta terrarum spatia rapide perlustravimus; cunctas plagae borealis nationes, Fennis vicinas aut consanguineas, prout permiserunt spatii angustiae, testes citavimus; suspiria sexus debilioris per totam orbem septemtrionalem personare audivimus. Imo ubique fere vi oppressam, arbitrio maris subditam, molestiis vexatam, venditam, emtam aut vi furtove ereptam invenimus feminam; qua morum feritate plerique populi, fennicae originis, hodie quoque foedan|25|tur. Vicina autem vicinis, propinqua propinquis influere, nemo nescit; quare Fennos olim humanitatis ac mansuetudinis solos inter tantam gentium frequentiam cultores exstitisse, ne suspicari quidem, eo minus statuere, ratum habemus. Maxime autem de matrimoniorum jungendorum ritibus, quales apud ceteros Fennorum propinquos, tales apud majores nostros viguisse consuetudines, existimandum est. Ne vero ultra Fenniae fines quaerere lemma startvideamuskommentar quae intra easdem requirenda sint, carminum praesertim documentis, quae ad haec referenda sunt, quaeque rerum antiquarum certissimi testes restant, usi sumus.

40 Polygamiae quondam apud Fennos argumenta, nisi Estonum aliorumque exempla consanguineorum, hucusque nota sunt nulla. Singularis autem momenti nobis visa sunt quae de hac re epicorum carminum collectio Kalevala innuit. Fertur enim 45)Kalevala, XI: 373–377, 387–391. percelebris heros Fennorum et vates Wäinämöinen eo modo puellam ambire:

»Oisiko minulle neittä

Ikuseksi puolisoksi,

Kainaloiseksi kanaksi,

Siani lewittäjäksi,

Paniaksi päänalaksen»?

|26|

42 i. e.id est sitne mihi virgo in perpetuam consortem ducenda, pullus amplexui meo etc.et cetera Cui iisdem utique verbis puella, voto ejus se satisfacere velle, negat. Eodem dicendi modo (ikuseksi puolioksi) Pohjae matrona utitur, cum filiam inclyto Ilmarini collocasset 46)Kv. XII: 211.. Eadem filia alio loco 47)Kv. XV: 47. Ilmarini dari dicitur» ikisopuksi», i. e.id est quae in concordia cum marito semper vivet. His non male convenit »Iki puolen istujaksi» i. e.id estid est ad latus (ejus) usque assidens 48)Kv. XXX: 201; lectio scil.scilicet varians., quo sororem se Wäinämöini despondisse dicit Joukahainen. Quae quidem effata – si modo rationem in iis et sensum inesse concedamus – affirmare videntur, fuisse etiam alium matrimonii jungendi modum, quo non in perpetuum, sed ad incertum tempus uxores sibi Fenni duxerint. Sin autem ad concubinas potius quam ad polygamiam haec referre placeat, aliud exemplum citare liceat, ad nostram sententiam affirmandam gravius. Etenim Lemminkäine in Pohjolam, lemma startvirginis ambiendi causakommentar, iter instituente, pristina quaedam uxor domi remansisse dicitur 49)Kv. VIII: 7–10, 235, 236.:

|27|

»Oli ennen naitu nainen,

Ennen ostettu emäntä,

Koissa lieto Lemminkäisen,

Kaukomielen kartanossa»;

44 i. e.id est fuit antea nupta mulier, antea emta matrona, in domo impavidi Lemminkäinis, in aula procul abire cupientis. Et quidem confitendum est, heic non clare enuntiari, utrum Lemminkäinis uxor fuerit, an forte alii cujusdam: si vero illius, – ut revera indicat laudatae mulieris cum matre herois consortium familiare – tum illum duas sibi uxores ducentem et polygamia uti cupientem videmus. Ne autem quis credat, repudiata altera uxore, alteram petere potuisse Lemminkäinem, repudiatam in domo pristini mariti certe non remansisse, observare sufficit. Qui vero insuper Lemminkäinis in carmine XVIII:vo commemoratos amores animo revocat, is heroem plures uxores duxisse facilius credat, quam una se sentiisse satisfactum.

45 Ideoque polygamiam majoribus nostris haud ignotam fuisse, ex his conjicimus. Videtur autem hocce institutum orientale ab ingenio populari jam cito respui 50)Gottlund (Otava, T. I. p.pagina 92) Fennos monogamiam (»yksinnaimisuus») praetulisse, proverbiis affirmat. Certe etiam, si tempore occupationis suecanae polygamia usi essent nostri, inter alia paganorum flagitia hoc etiam bullae papales enumerassent., quo fit ut nullam, nisi allatam, |28|hujus rei mentionem carmina faciant, neque alibi, quantum nobis innotuit, ejusdem indicia reperiri possint.

§. 7.

46 Neque raptarum apud Fennos virginum exempla prorsus desunt. Singulare hujus facinoris specimen, in carmine inscripto Neien roswo 51)Kanteletar, T. III: 22. CfrConfer Ktr I: 156., i. e.id est raptio virginis, lyricarum poematum collectio reddit Kanteletar. Kullervo, Kalevae filius, vir summae libidinis et arrogantiae, per lucos Wäinölae equitans chorum ibi conspicit ludentium virginum, quarum pulcherrimam prehendit et in deserta secum ducit. Quod cum puellae mater comperisset, filiaeque vocem procul querentis audiisset, summi numinis implorat vindictam, quibus adnuens precibus Ukko, pater omnipotens, aheneis sagittis raptorem necat.

47 Istum Kullervonem, cujus in Kalevala et Kanteletar enarrata facinora singularem cyclum constituere videntur, odio miro ac fastidio musa fennica prorsus tractat. Cunctis hic excellit |29|flagitiis, quae utut turpissima et maxime detestabilia respuit fugitque genius fennicus; nimirum sanctissima violat Kullervo, piissima offendit; nil humani neque divini respiciens, scelus, contumaciam, exitium usquequaque secum portat. Ne igitur miremur, eundem, cujus in effigie, quasi in speculo difformi, turpia et scelerata omnia, caedes, perfidiam, impietatem, incestum, musa congessit 52)CfrConfer de his Kv. XIX. Ktr T. III: 19, 22. Topelius, Wanhoja Runoja etc.et cetera T. I. p.pagina 38 squ.et sequens, raptione quoque virginum diffamatum reddi. Atque sicut Lemminkäinem, quem versuta ironia musa popularis saepe irridet, suo exemplo 53)i. e.id est suo exitio et pernicie, quoniam omnia ejusdem ausa temere incepta infelicem habebant exitum. libidines (et forte ipsam polygamiam) invisas reddere, modo vidimus; ita Kullervonem suo exitio reprobare potius, quam probare, raptionem, suspicari liceat. Quare virgines rapiendi consuetudinem, sive usu, sive exemplis, Fennis antiquitus notam, vetustorum carminum condendorum tempore, et obsoletam et vel maxime detestandam visam esse, ex his capimus. Quae autem pluribus locis de sponsis in servitutem allatis 54)»Wiehäupä orjnutehen», ut queruntur carmina. Ktr I: 138, II: 155; Kv. XV: 69 squ.et sequens et alibi saepissime. carmina canunt, poetico |30|dicendi modo, quo paterni domicilii otio molestiae conjugii opponuntur, censemus tribuenda.

§. 8.

48 Quemadmodum sponsas quondam vi auferre Estonibus placuit, ita majores nostri suas sibi uxores conciliasse videntur emendo. Permultis enim carminum locis virgines, uxores, matresfamilias emtae ac venditae obveniunt. Sic carminis vetusti fragmentum, a celeb.celeberrimus Porthan allatum 55)Chronicon p.pagina 69, 70. Reperitur in Ktr III: 21., puellam fingit quaerentem, quidnam pater suus domi egisset; cui respondisse fertur sponsus: »myöskendeli tyttäriä (filias vendidit).» Quaerenti iterum puellae, cui esset vendita (»kellen myötihin minua?») hic, mihi, ait, tu vendita fuisti (»sinä myötihin minulle»). Tunc illa rogante, quantum pretii dedisset sponsus, hic dona patri, matri, fratri, sorori e. s. p.et sic porro perpendita enumerat. Puella vero increpat: »wähempäs hywästä annoit, pikkuruisten kaunihista,» i. e.id est parum sane pro praestanti dedisti, pro pulchra exiguum.

49 Kalevala praesertim ejusmodi effatis abundat. Emtam in domo Lemminkäinis uxorem |31|(»ennen naitu nainen, ennen ostettu emäntä») jam commemoravimus. In carmine XI:mo 56)Kv. XI: 178, 179. CfrConfer Topelius l. c.loco citato T. II. p.pagina 8. soror Ilmarinis fratri objicit, se iter praeparantem domi cunctari, dum interea Wäinämöinen virginem ambit Pohjae formosissimam, »saoin markoin maksettusi, tuhansin lunastettusii. e.id est centum marcis pensatam, mille (scil.scilicet marcarum pretio) persolutam. Idem dicendi modus in carmine XVI:mo 57)Kv. XVI: 132–135. obvenit, ubi post peractas nuptias festus in domum reditus celebratur. Quod quidem epitheton, nulla alibi emtionis facta mentione, in laudem potissimum ac veluti summi pretii norma insertum putamus. Pluria autem exempla mox infra adjungimus.

50 His permulta in Kanteletar carmina conveniunt. Sic Tom. I: 156 queruntur familiares, a suorum consortio ablatam esse, i. e.id est collocatam, filiam:

»Otti tuo omenan meiltä,

Wietteli ween kalasen,

Petti pienillä rahoilla,

Hopehilla houkutteli;»

52 i. e.id est pomum nostrum ille abstulit, piscem secum duxit, exiguis pecuniis (puellam) decepit, argen|32|teis illusit eam. T. I: 133, sponsum pronuba hortatur, ut modo nuptam uxorem bene habeat et tueatur;

»Et hän raahi raukaistasi,

Etkä henno hertaistasi,

Rahan paljon pantuasi,

Enemmän luettuasi;»

54 i. e.id est noli vexare miseram tuam, non is es, qui amicam male habeas, tantis pensatam pecuniis, pluribus persolutam.

55 Addere liceat proverbia, quibus emtionem virginum probat Gottlund 58)Otava I, p.pagina 176. CfrConfer pp.paginae 88, 92.: »Tallissa on hewoisen-kauppa, Neijon nelis-nurkaisessa» (in stabulo equi emuntur, in lemma startcubibiculokommentar virgines); »Kanan kauppa on orren alla, Neijon nelis-nurkaisessa» (sub culmine, i. e.id est in gallinario, emuntur gallinae, etc.et cetera); »Tamman kauppa tanhualla, neijon nelis-nurkaisessa» (in vico equa emitur etc.et cetera). Idem testatur, in quibusdam remotioribus australis Fenniae partibus jam nunc quaerere solitum esse: »joko hän on naiman-kaupoissa?» i. e.id est hicne puella emenda occupatus est? Qua re significatur quod puellam ambire vulgo dicimus.

56 Ecquidem in tanta dicendi formularum frequentia, huc pertinentium, sat paucas protulimus, |33|alias complures mox infra addituri. Verum etiam ex his putamus idem, quod tot exempla gentium testantur, affirmari. Haec enim singularis dicendi formula (virgines vendere, sponsas emere) unde sermoni populari affluxerit, nisi ex resonante pristinorum morum memoria, vix explicari potest neque intelligi. Accedit ad hanc summa comparationis vis, qua ne dubium quidem restare videtur, quin suo tempore Fenni, utut aliae gentes propinquae ac vicinae, uxores emerint. Quod quibus ritibus factum sit, statuendum non est, modo, partim ex carminibus, partim ex allatis exemplis conjiciendum. Et quidem internuntii ope puellam quondam petitam esse, ut nunc etiam apud nostros mos jubet, verisimile est. Tum non parentes solum, sed fratres, sorores, affines omnes et familiares sponsae, donis a sponso datis satisfaciendos esse, ex veteri carmine »Kalevalan neiti» 59)Ktr III: 21, supra etiam allatum., vetustissimo forte hujus rei documento, comperimus. Neque incommode ipsum linguae nostrae vocabulum kihla, quod hodie desponsionem, sponsalia significat, e supra allato vocabulo Kalym (pretium sponsale) derivari potest. Utrum vero statim post persolutum pretium, sicuti |34|apud Vogulos aliosque mos est, an post intervallum temporis, ut apud Votiacos, sponsam sponsus secum duxerit, quaerendum est. Multis revera ambagibus sponsum retineri, priusquam ei tradebatur nupta, ex XV:mo carmine Kalevalae capimus. Idem forte innuit singularis iste mos, quo, testante Kalevala 60)Vide specimina Wäinämöinis: Kv. III: 32 squ.et sequens 55 squ.et sequens Lemminkäinis: Kv. VII: 10 squ.et sequens 494 squ.et sequens 580 squ.et sequens Ilmarinis: Kv. XII: 8 squ.et sequens 40 squ.et sequens 63 squ.et sequens Praeterea de Sampo fabricando cfr.confer carmm.carmina II et V., summi ac fortissimi heroes, pro obtinenda quam petierant uxore, specimina quaedam virtutis ac fortitudinis, eademque periculosissima, edere cogebantur. Quae quidem res gestae, modo ut poeticam exuant licentiam ac intemperantiam, nihil aliud significare videntur, ac usitatas hodie quoque apud Lappones 61)Vide supra pag. 22. operas proci, socero debitas gratuitas. Summis honoribus advenientem exceptum fuisse procum, enarrat Kalev. carmen XIV. Nuptias autem, summa et sumtuosissima pompa in domo parentum sponsae celebratas, XIII et XIV carmina ejusdem epos sat effuse describunt.

57 Nec cerevisia tunc deerat, nec mellis potus, neque caro bubula, neque alius cibus, simpliciter, at copiosissime praeparatus. Aderant etiam, |35|solennium illustrandorum caussa, summi ac celeberrimi poetae, quibus certare canendo atque praesentium omnium, inprimis vero parentum, desponsae, proci ac internuntii, laudes efferre injunctum erat 62)Kv. XIV.. Solennibus ita per multos dies celebratis, reditum procus praeparat, recens vero nupta, matris admonitionibus multis instructa consiliisque, paternum domicilium aegro animo relinquit, querens in latibulo ursi se exsistere malle, quam in traha mariti. Redeuntes vero, magna cum frequentia hospitum, in domicilium proci socera eximiis honoribus recipit, suntque et ibidem festi dies, convivia, cantus ac laudes familiarium omnium diserto ore poetarum celebratae 63)Kv. XV, XVI..

§. 9.

58 Sin autem, ut modo indicavimus, suas quondam uxores Fenni emerint, mirum nobis visum est, in tam effusa sponsalium nuptiarumque descriptione, emtionis aut pretii persoluti mentionem fieri nullam. Et quidem supra jam observavimus inconsequentiam, qua, et in allato carm. XV et alibi, emta venditaque, nullo ejusmodi pacto praemisso, formosa filia Pohjae appellatur. Ex |36|quo tamen discrimine, ipso carminum genio duce optimo, haud difficulter salvi evadere speramus.

59 In eodem carmine XV filiae recens nuptae tenerrimas curas ac admonitiones mater praebens, loquitur 64)Kv. XV: 48–52.:

»Mene nyt myötä, myöty neiti,

Kanssa kaupattu kananen;

61 quae autem verba (scil.scilicet myöty, kaupattu) mox ita explicat:

Kun olit rakas rahalle,

Käpäs kättä antamahan,

Kiewäs kihlan otantahan;»

63 i. e.id est »vade, bis vendita virgo, emte etiam pulle, quia pecuniarum amans, quia ad manum condonandum propensa, quia ad donum sponsale accipiendum celeris fuisti.» Ex quo jam evidenter apparet, in ipso dono sponsali solvendo et accipiendo allatam saepe emtionem consistere. Emere virgines tum non aliud indicare videmus, ac virginem sibi sponsam collocare; vendere idem valet ac despondere. Idcirco autem puellas vendendi et emendi morem nusquam, nisi nomine, exstitisse, nullo modo conjiciendum est. E contrario, quod tot antiquitatis documenta urgent, id hoc etiam argumento credimus affirmari. |37|Nempe carminum condendorum tempore obsoletum jam atque insolitam emtionem, re sublata, nomine adhuc vigere, ex his capimus. Atque ne obsoletam tantum, sed etiam invisam, diffamatam, vulgari opinione recusatam. Cujus opinionis exempla adsunt plura.

64 Sic in carmine Kalev. XI filiam mater admonet, ut inter amatores duos eligat locupletiorem navique multas apportantem pecunias. Filia autem respondet 65)Kv. XI: 352–358.:

»Eipä meitä ennenkänä

Ei ole myötynä rahoin,

Ain’ on ilman annettuna

Urohille pyytäwille,

Miehille anowaisille» etc.et cetera

66 i. e.id est nequaquam nos antea pecuniis venditae sumus, heroibus virisque petentibus semper sine pretio sumus collocatae. – Hoc effatum duplicis momenti est. Primum enim de puellis pretio despondendis quasi de re jam dudum obsoleta agitur, cujus ne memoria quidem tunc restiterit. Tum etiam indignationem, qua speciem emtionis venalitatisque puellae a se avertere studebant, haec verba evidenter produnt. – Convenit his quae in carmine inscripto »Wienan neiet» dicitur 66)Ktr III: 20 vv.versus 39–44.:

|38|

»Ei niitä (sc. virgines) tukulla myöä,

Eikä kansoin kaupitella;

Tukun myöähän oravat,

Revot kansoin kaupitahan;

Neiet yksin annellahan,

Eikä aina yksinkänä;»

68 i. e.id est non fasciatim venduntur virgines, nec emuntur conglobatae; fasciatim venduntur sciuri, conglobatim vulpes emuntur; singulae dantur puellae, atque ne singulae quidem usque. – Ubi etiam sensus contrarius vocabulorum myöähän, kaupitahan, quae ad bestias referuntur, et annellahan, quod veram desponsionis formam indicare videtur, observandus est.

69 Alio demum loco 67)Ktr III: 8: vv.versus 20 squ.et sequens (ne prolixiores simus, quam res exigat) in specioso carmine »Elinan surma» nobilis eques Claudius Kurck domum Elinae fertur adiisse, temere interrogans: »Onkos teille neittä myyä, piika pietty minulle (suntne vobis venales virgines, puella mihi servata?)». Cui datur responsum:

»Ei neittä mäellä myyä,

Panna kaupan kartanolla;

Hewot myyähän mäellä,

Luukawiat kartanolla;»

|39|

71 i. e.id est »non in colle virgines venum dantur, neque emuntur in area; in colle venduntur equi, in area ungulati.» Eo autem modo cum comperisset eques, quod in hac domo puellam honeste ambire mos juberet, petita precibus virgo in matrimonium postea ei conceditur.

§. 10.

72 His igitur consideratis ac diligenter comparatis, et vendidisse quondam filias et emisse uxores Fennos, tum vero postea, emtionis nomine, desponsatas fuisse virgines, certum est. Et quidem haec morum commutatio quomodo effecta sit, ex pretio solvendo maxime est conjiciendum. Antiquissimo videlicet tempore, ubi Fennorum »miram feritatem» testatur Tacitus 68)Tacitus, de Germania, cap.caput XLVI. Laudata haec descriptio singulari modo iis convenit, quae de Samojedis deque Ostiacis ferunt hodierni, quare rem etiam Fennorum domesticam eorumdem illustrari exemplis, sumsimus., de Kalym (kihla) stipulando non minus scrupulose forsan, ac hodie Ostiaci, majores nostri paciscebantur. Tunc temporis sponsalia commercium, socer ac procus mercatores, uxor merx, connubium servitus, femina autem omnino serva erant. Interea, labentibus se|40|culis magisque ad humanitatem excultis moribus, amore, pietate ac cantu impulsi, feminae tandem auctoritatem praesidiumque Fenni concesserant. Tum vero quam pietate colere didicerant, eam pretio emere, inhonestum rebantur. Itaque in dona sponsalia, specie spontanea, reapse autem debita, pretium commutatum est. Simul specimina, quorum jam mentionem fecimus, sponsalia, indicare videntur, debuisse socero procum, per annum aut diutius, operam gratuitam: monumentum, sine dubio, antiquitatis, ubi pater (patrisque loco socer) filiorum dominus erat ac arbiter. Sensim consuetudo haec minui coepit et hodie apud Lappones tantum reperitur. Dona autem a sponso solvenda, quo longius in humanitatem Fenni procedebant, eo magis facta sunt voluntaria. Ut nunc etiam sua exhibet munera sponsus; at quanta et qualia sint exhibenda, mos statuit.

73 Vendi simul et dote ornari posse filiam, Tschuvaschorum exempla docent. Silent de hac re carmina nostra. Ex quo silentio, dotem apud Fennos quondam dari nullam, concludere, an inconsulte? Dos si filiae collocandae concessa fuerit, ratio non est, cur in copiosa sponsalium atque nuptiarum descriptione Kalevalae (XII–XVI) dotalia munera enumerare carmina prorsus neglexerint. Jam vero dudum et dote filias nunc ornari, |41|et multa sumtuosaque munera in celebrandis nuptiis sponsam largiri familiaribus, notum est 69)Hunc usum afferens Porthan (Anmärkn. etc.et cetera p.pagina 20) addit: »Detta var kanske en af orsakerne, hvarföre man hos detta folk (sc. Fenni) ej finner spår till egenteligt månggifte.» Quod argumentum parvi momenti esse videtur.. Quam quidem consuetudinem, emtioni sponsali plane contrariam, christiana in Fennia fide antiquiorem esse, nihil indicat.

§. 11.

74 Idcirco in hac re duo praecipue aeva discernenda esse putavimus: alterum antiquius, ubi suam quisque uxorem emebat pretio; recentius alterum, ubi donis, magis minusve voluntariis, sponsalia instituebantur. Morum ista commutatio quemadmodum cum feminas tractandi ratione cohaeret arctissime, simul innuimus. Ne igitur miremur, in carminibus quoque, sive antiquiora sint, sive recentiora, duo haec aeva sua quodque monumenta protulisse. Sic carmina vetusta, quae »jauho-runot» dicuntur 70)Quorum sex refert Ktr III: 132–137. »Kiwi on suuri, orja pieni», queruntur carmina., quaeque ad levandum laborem frumenta pinsendi cecinerunt mulieres, molestissimi operis fastidio referta sunt. Pari con|42|silio femina, praesertim nupta, saepissime orja appellatur, i. e.id est serva, et vita conjugialis orjuus, i. e.id est servitus 71)»Niin tytär isän kotona, kun kuningas linnassansa, Niin miniä mieholassa, kun wanki Wenäehellä.» Kv. XV: 69–72.. Ita etiam multa proverbia 72)CfrConfer Otava, I. p.pagina 176; Sanalaskuja, p.pagina 509 etc.et cetera et exempla carminum 73)CfrConfer Kv. XI: 285 squ.et sequens XXVIII: 248 squ.et sequens et permulta loca in Ktr. praestantiam sexus masculini feminasque contemtas ac inferiores habitas produnt.

75 Attamen nos, cum supra (p.pagina 11) carminum testimonia, prout sortem feminarum mitem depingentia, attulimus, id non sine jure fecisse remur. Sunt enim hujus rei tot documenta haud ambigua, ut ea breviter exponere difficilius, quam requirere sit. Meminisse liceat summam matrisfamilias auctoritatem, sceptrumque, quod pluribus locis eadem tenuisse fertur, domesticum. Ita matrona in gratulatione solenni prae ceteris omnibus prima nominatur 74)CfrConfer Kv. XVI: 188, 189. XIV: 314.. Omnia matronae tamquam optima laudantur 75)Kv. V: 178, 179. VII: 320, 321.. Divina etiam numina, quae summa hominibus largiuntur bene|43|ficia, matronae apellantur 76)Vide Kv. VII. et alibi saepius.. Longe lateque fama divulgatur matronae 77)Kv. XII: 232.. Omnia haec curat negotia domestica 78)De quibus pulcherrime canit Kv. XXXI: 284–297., omnia moderatur et subinde imperat 79)Vide Kv. II, XI, XII, XVII pluribus locis., quare non sine ratione forsan ipsaitse Pohjolan emäntä») rem peregisse dicitur. Quae cum tali modo plenum fere tenet imperium domesticum, neque in genero eligendo patris herique consilium admittit 80)Kv. II, V, VII, XII, XX.. Neque puellarum, libero arbitrio sponsos eligentium, exempla desunt 81)Kv. III, V, XI, XXI..

76 Summa erat erga matrem liberorum pietas. Cujus auctoritatem non filiae tantum, quas maternis parere consiliis ipsa natura jubet, sed filii quoque, fortissimi viri, maxima obsequentia venerati sunt. Cunctis fere Kalevalae heroibus suadens, temperans, praemonens mater usque amantissima, velut numen benignum, ad latus adest. Fausta et felicia iis omnia succedunt, qui matris consiliis obtemperant; infausta et exitiosa spernentibus 82)Meminisse juvat Lemminkäinem, qui. quoties materna monita fallit, infausto eventu afficitur. CfrConfer Kv. VI, XVII, XVIII. Graviter postea (XXIII) objurgatur: »Woi sie lieto Lemmin pojka, pettelit oman emosi» etc.et cetera. Unus omnium et sum|44|mus quidem, Wäinämöinen, matre caret; unde forsan jam ab initio solus (yksinen) vocatur. Idem, quomodo ad beate vivendum feminea consuetudo necessaria est, pulchre indicat. Quem nec sapientia neque eximiae laudes consolantur; sortem deplorat, rejectos luget amores, donec ex luctu oritur cantus et dulce doloris lenimentum Kantele fit. – Graviori vel turpiori contumelia nemo affici poterat, quam si »matrem tetigisse, parentem vexasse» arguebatur 83)Kv. VI: 263, 264.. Imo etiam magici, ubi incantamentis malum avertere studebant, vitia se mali (sc. genii) matri ejusdem enuntiaturos esse, fortiter minabantur 84)Kv. IV: 244 squ.et sequens X: 161 squ.et sequens.

77 Addere his liceat: filias modo nuptas, flagranti matris ac paterni domicilii motas desiderio 85)In Kv. et Ktr saepissime.; maritum uxoris morte vehementer afflictum 86)Kv. XX.; fratrem sorori amantissimum 87)Kv. XI, XXXI.; |45|pari modo sororem fratri 88)Kv. XI. et sorori sororem 89)Kv. XXXI. benignissimas; denique pulchrum istud humanitatis exemplum, quo 90)Kv. XV: 297–332. procum mater hortatur, ne pristina maritorum saevitia, sed consiliis potius ac mitissimis admonitionibus castiget uxorem corrigatque. Quibus omnibus consideratis, feminam jam tum in honore habitam ac mite omnino tractatam fuisse, sat evidenter probari, nos quidem non possumus non pro certo affirmare.

§. 12.

78 Eo autem modo simul controversiam, quam inter opiniones meritissimorum historiae conditorum ac testimonia carminum interesse, supra (p.pagina 5) observavimus, simpliciter et facile componi, credimus. Nam ex hac nostra disquisitione, quaeque sit, et manca forsan et certe imperfecta, consequi putamus:

79 1) Uxores quondam Fennos emisse; an etiam rapuisse, non liquet; polygamiam iis haud incognitam fuisse, verisimile;

80 2) labentibus seculis emtionem puellarum obsoluisse ac, mutato in dona pretio sponsali |46|(Kalym in kihla), uxores tandem petiisse Fennos atque per sponsionem sibi conciliasse;

81 3) pari ratione feminas quondam dure habitas et contemte, auctoritatem honoresque postea esse assecutas;

82 4) atque hanc morum in humaniora commutationem jam carminum condendorum tempore epicorum – i. e.id est aevo ante occupationem suecanam proximo – invaluisse.

83 Quod igitur de misera conditione in Fennia feminarum rerum scriptores asserunt, id veritati congruens est, sed antiquius; quod vero contra testantur carmina, id pariter verum est, at recentius. Atque hac re disposita – contenti, si obscuris patriae annalibus vel tantillum lumen afferre nobis contigerit – adquiescimus.

||

Index.

84 §. 1. Familia et femina.

§. 2. De conditione feminarum in Fennia opiniones.

§. 3. Matrimonia et conditio feminarum apud Suecos, Slavones etc.et cetera

§. 4. Matrimonia etc.et cetera gentium Fennis consanguinearum orientalium.

§. 5. Matrimonia etc.et cetera Lapponum Estonumque.

§. 6. An polygamia usi sint Fenni.

§. 7. An sponsas rapuerint.

§. 8. An uxores iidem emerint. Nuptiarum adumbratio.

§. 9. Vocabula emere, vendere, quid, de hac re usitata, significent.

§. 10. Commutatio modi matrimonia jungendi.

§. 11. Carminum de conditione quondam feminarum testimonia.

§. 12. Summa disquisitionis exposita.

 

 

  1. 1)»Familjen är allt samhälles yttersta rot»; Nordström, Bidrag till Sv. Samhälls-förf:s historia. T. II. p.pagina 1. CfrConfer Snellman, Läran om Staten, p.pagina 71 squ.et sequens
  2. 2)Porthan, Annot. in P. Juusten Chronicon Episcoporum Finlandensium, p.pagina 61, 64. Nordström, l. c.loco citatoloco citato T. I. p.pagina X.
  3. 3)Porthan, l. c.loco citatoloco citato p.pagina 64 squ.et sequens Rein, De Vetere Carelia, p.pagina 35. CfrConfer Fosterländskt Album, T. I. p.pagina 166.
  4. 4)Nordström, l. c.loco citatoloco citato T. II. p.pagina 41. Snellman, l. c.loco citato p.pagina 39 squ.et sequens
  5. 5)In oriente praecipue, ubi cunctis fere gentibus uxores emendi consuetudo communis fuit, et est quoque subinde, misera et oppressa manet feminarum conditio. De Slavonum quondam moribus asserit celeb.celeberrimus Karamsin: (Geschichte des Russischen Reichs, Übsz. 1820, T. I. p.pagina 51) Diese Sklaverei der Weiber war wahrscheinlich daraus entstanden, weil die Männer sie gewöhnlich kauften. – Pari modo celeb.celeberrimus Nordström (Bidrag etc.et cetera T. II, Capp.Capita XVI–XXI) testatur, feminis olim suecanis tum primum jura ac praesidia concessa fuisse, quum uxores Sueci petere, non, ut antea, emere, incepissent.
  6. 6)Chronicon p.pagina 69. Eandem opinionem repetit p.pagina 218 nota 90. CfrConfer ejusdem De Poesi Fennica, part. III. p.pagina 79 squ.et sequens et Lagerbring, Svea Rikes Historia, Tom. III. p.pagina 89.
  7. 7)Anmärkningar rörande Finska folkets läge och tillstånd etc.et cetera Kongl. Vitterhets, Historie och Antiqvitets Akademiens Handl. T. IV. p.pagina 19, 20.
  8. 8)Polygamiam tamen, Estonum praesertim exempla afferens, mox verisimilem putat, eadem p.pagina nota cc).
  9. 9)Chronicon p.pagina 218. CfrConfer Anmärkningar etc.et cetera pag. 21 nota dd).
  10. 10)»Diligentius enim lemma startperpensas (sc. literas regias)kommentar significare videntur milites victores, in veteres incolas terrae, castrum circumjacentis, turpem hactenus licentiam exercuisse, atque inprimis foeminas ipsorum passim violasse? contra quam potius petulantiam, quam contra veteres mores gentis victae, hujus foeminis praesidium obtulisse, existimes»? Chronic. p.pagina 584, 585 not. 617.
  11. 11)Finland och dess Innevånare, 2:dra uppl. tillökt och omarbetad af A. J. Arwidsson, T. I. p.pagina 30.
  12. 12)Rühs, l. c.loco citato T. I. p.pagina 12, 13.
  13. 13)Otava eli Suomalaisia Huvituksia, T. I. p.pagina 176. Idem (l. c.loco citato p.pagina 86) »Wanhoin», inquit, »aikoina ei ollut waimoilla muuta arvoa, kuin sen wähän, minkän saivat miehiltänsä, joka usein oli warsin hiukka.»
  14. 14)Suomen Historia I jako, Helsingissä 1846, p.pagina 55.
  15. 15)Quorum quot sufficiant infra afferamus.
  16. 16)CfrConfer Meiners, Qvinnokönets Historia, öfvs. Strengnäs 1812, T. I. p.pagina 135 squ.et sequens
  17. 17)Haec enumerat Nordström, l. c.loco citato T. II. p.pagina 12. Idem l. c.loco citato sect. II, partic. I, capp. XVI–XXI, conditionem quondam in Suecia sexus muliebris sagacissime illustrat.
  18. 18)Idem l. c.loco citato T. II. p.pagina 60.
  19. 19)Idem l. c.loco citato T. II. p.pagina 43.
  20. 20)Idem l. c.loco citato T. II. p.pagina 12. »Madhaer skal konu bidhiae ok aei medh waldi taka
  21. 21)Karamsin, Geschichte des Russischen Reichs. Übsz. Riga 1820. B. I. p.pagina 50, 51. Cfr.Confer C. W. Müller, Beschreibung aller Nationen des Russischen Reichs, S:t Pbg 1776, p.pagina 493, et Semler, Die Allgem. Geschichte von Russland (Allgem. Welthistorie B. XXX) Halle 1765 p.pagina 125.
  22. 22)C. W. Müller, l. c.loco citato p.pagina 231, 237. Lepechin, Tagebuch der Reise durch verschied. Provinsen des Russ. Reichs. Altenb. 1774. T. I. p.pagina 110. Falk, Beyträge zur Topograf. Kentniss des Russ. Reichs. T. III. p.pagina 478.
  23. 23)Chronicon p.pagina 72. squ.et sequens
  24. 24)C. W. Müller l. c.loco citato p.pagina 31. Georgi, Bemerk. einer Reise in Russ. Reich im Jahre 1772. T. II. p.pagina 842.
  25. 25)l. c.loco citato T. I. p.pagina 104 squ.et sequens CfrConfer C. W. Müller l. c.loco citato p.pagina 49 et Georgi l. c.loco citato T. II. p.pagina 857.
  26. 26)Rytschkow, Tagebuch üb. seine Reise durch verschied. Prov. des Russ Reichs 1769–1771. Übsz. p.pagina 169, 170.
  27. 27)l. c.loco citato p.pagina 457, 458. Emtionem uxorum hodie quoque solitam affirmat Castrén. Vide H:fors Morgonbl. 1842, N:o 71.
  28. 28)»Bey den Tscheremissen und überhaupt allen Völkern, die Weiber kaufen, am öftesten aber bey den Wotiaken, ereignet es sich, dass arme oder abgewiesene Liebhaber ihr Mädchen rauben. Sie kommen mit einigen handvesten Spiessgesellen des Nachts unversehens, nehmen das Mädchen vom Lager, setzen es auf ein Pferd und jagen davon.» C. W. Müller, l. c.loco citato p.pagina 56.
  29. 29)l. c.loco citato p.pagina 458.
  30. 30)H:fors Morgonblad 1844, N:o 18.
  31. 31)Cujus exempla IV, dolore abundantia et pietate, Fosterl. Album T. III. p.pagina 56 squ.et sequens exhibet.
  32. 32)Georgi, l. c.loco citato T. II. p.pagina 852. CfrConfer C. W. Müller, l. c.loco citato p.pagina 40.
  33. 33)l. c.loco citato T. II. p.pagina 597. CfrConfer C. W. Müller, l. c.loco citato p.pagina 67 et Lepechin, l. c.loco citato T. III. p.pagina 15–22.
  34. 34)De his praesertim I. B. Müller, Das Leben und die Gewohnheiten der Ostiaken (Webers verändertes Russland) Francf. et Leipz. 1738, p.pagina 196, 197. CfrConfer C. W. Müller, l. c.loco citato p.pagina 79.
  35. 35)H:fors Morgonbl. 1845, N:o 88.
  36. 36)Quod ibidem C sive CCC rubelis pecuniarum, additis equo, vacca, tauro, vestis particulis VII aut VIII, farinae pondere et vini amphora adusti, consistere dicitur.
  37. 37)H:fors Morgonbl. 1843, N:o 54. CfrConfer N:os 62, 75, 76 et C. W. Müller, l. c.loco citato p.pagina 282, 283
  38. 38)Morgonbl. 1847, N:o 28.
  39. 39)»Polygamiam et divortium nunquam audita sunt inter Lapponas, neque tempore paganismi, neque post.» Joh. Schefferi Lapponia p.pagina 294.
  40. 40)»In einigen Gegenden wird der Heyrathskontrakt so genau, als immer ein Kauf eingerichtet, obegleich die Anfrage sehr hochtrabend klingt.» C. W. Müller, l. c.loco citato p.pagina 11. CfrConfer Scheffer, l. c.loco citato pp.paginae 278–286 et Gottlund, l. c.loco citato p.pagina 176, 177.
  41. 41)Scheffer, l. c.loco citato pp.paginae 199, 200.
  42. 42)Origines Livoniae ed.edidit Gruber, p.pagina 155. CfrConfer l. c.loco citato p.pagina 178.
  43. 43)Willigerod, Geschichte Esthlands; Reval 1830, p.pagina 9–12. CfrConfer Kruse, Urgeschichte des Esthnischen Volksstammes etc.et cetera Moskau 1846, p.pagina 30, 31. Praeter opinionem manca antiquarum consuetudinum notitia ex hoc opere colligitur.
  44. 44)Willigerod, l. c.loco citato pp.paginae 14, 15.
  45. 45)Kalevala, XI: 373–377, 387–391.
  46. 46)Kv. XII: 211.
  47. 47)Kv. XV: 47.
  48. 48)Kv. XXX: 201; lectio scil.scilicet varians.
  49. 49)Kv. VIII: 7–10, 235, 236.
  50. 50)Gottlund (Otava, T. I. p.pagina 92) Fennos monogamiam (»yksinnaimisuus») praetulisse, proverbiis affirmat. Certe etiam, si tempore occupationis suecanae polygamia usi essent nostri, inter alia paganorum flagitia hoc etiam bullae papales enumerassent.
  51. 51)Kanteletar, T. III: 22. CfrConfer Ktr I: 156.
  52. 52)CfrConfer de his Kv. XIX. Ktr T. III: 19, 22. Topelius, Wanhoja Runoja etc.et cetera T. I. p.pagina 38 squ.et sequens
  53. 53)i. e.id est suo exitio et pernicie, quoniam omnia ejusdem ausa temere incepta infelicem habebant exitum.
  54. 54)»Wiehäupä orjnutehen», ut queruntur carmina. Ktr I: 138, II: 155; Kv. XV: 69 squ.et sequens et alibi saepissime.
  55. 55)Chronicon p.pagina 69, 70. Reperitur in Ktr III: 21.
  56. 56)Kv. XI: 178, 179. CfrConfer Topelius l. c.loco citato T. II. p.pagina 8.
  57. 57)Kv. XVI: 132–135.
  58. 58)Otava I, p.pagina 176. CfrConfer pp.paginae 88, 92.
  59. 59)Ktr III: 21, supra etiam allatum.
  60. 60)Vide specimina Wäinämöinis: Kv. III: 32 squ.et sequens 55 squ.et sequens Lemminkäinis: Kv. VII: 10 squ.et sequens 494 squ.et sequens 580 squ.et sequens Ilmarinis: Kv. XII: 8 squ.et sequens 40 squ.et sequens 63 squ.et sequens Praeterea de Sampo fabricando cfr.confer carmm.carmina II et V.
  61. 61)Vide supra pag. 22.
  62. 62)Kv. XIV.
  63. 63)Kv. XV, XVI.
  64. 64)Kv. XV: 48–52.
  65. 65)Kv. XI: 352–358.
  66. 66)Ktr III: 20 vv.versus 39–44.
  67. 67)Ktr III: 8: vv.versus 20 squ.et sequens
  68. 68)Tacitus, de Germania, cap.caput XLVI. Laudata haec descriptio singulari modo iis convenit, quae de Samojedis deque Ostiacis ferunt hodierni, quare rem etiam Fennorum domesticam eorumdem illustrari exemplis, sumsimus.
  69. 69)Hunc usum afferens Porthan (Anmärkn. etc.et cetera p.pagina 20) addit: »Detta var kanske en af orsakerne, hvarföre man hos detta folk (sc. Fenni) ej finner spår till egenteligt månggifte.» Quod argumentum parvi momenti esse videtur.
  70. 70)Quorum sex refert Ktr III: 132–137. »Kiwi on suuri, orja pieni», queruntur carmina.
  71. 71)»Niin tytär isän kotona, kun kuningas linnassansa, Niin miniä mieholassa, kun wanki Wenäehellä.» Kv. XV: 69–72.
  72. 72)CfrConfer Otava, I. p.pagina 176; Sanalaskuja, p.pagina 509 etc.et cetera
  73. 73)CfrConfer Kv. XI: 285 squ.et sequens XXVIII: 248 squ.et sequens et permulta loca in Ktr.
  74. 74)CfrConfer Kv. XVI: 188, 189. XIV: 314.
  75. 75)Kv. V: 178, 179. VII: 320, 321.
  76. 76)Vide Kv. VII. et alibi saepius.
  77. 77)Kv. XII: 232.
  78. 78)De quibus pulcherrime canit Kv. XXXI: 284–297.
  79. 79)Vide Kv. II, XI, XII, XVII pluribus locis.
  80. 80)Kv. II, V, VII, XII, XX.
  81. 81)Kv. III, V, XI, XXI.
  82. 82)Meminisse juvat Lemminkäinem, qui. quoties materna monita fallit, infausto eventu afficitur. CfrConfer Kv. VI, XVII, XVIII. Graviter postea (XXIII) objurgatur: »Woi sie lieto Lemmin pojka, pettelit oman emosi» etc.et cetera
  83. 83)Kv. VI: 263, 264.
  84. 84)Kv. IV: 244 squ.et sequens X: 161 squ.et sequens
  85. 85)In Kv. et Ktr saepissime.
  86. 86)Kv. XX.
  87. 87)Kv. XI, XXXI.
  88. 88)Kv. XI.
  89. 89)Kv. XXXI.
  90. 90)Kv. XV: 297–332.

Kommentar

Kommentar

Topelius avhandling för graden som filosofie doktor framlades den 17 juni 1847. Se kommentaren till den svenska översättningen, »Om det sätt att ingå äktenskap som en gång var i bruk hos finnarna». Mer om Topelius latin av översättaren Robert Luther, »Allmänna drag i Topelius texter på latin».

Punktkommentarer

stycke – textställe – kommentar

15 ad mitiore sine dubio mores pro ad mitiores. Ordet är fel avskrivet eller ett tryckfel, eftersom mitiores är korrekt skrivet i Porthans originaltext.

24 hic et illuc eventuellt tryckfel, pro huc et illuc.

29 alterum alter både brud och brudgum får maskulint genus i Topelius konstruktion.

39 videamus sannolikt tryckfel, pro videamur.

42 virginis ambiendi causa pro virginis ambiendae causa

55 cubibiculo tryckfel, pro cubiculo.

Fotnot perpensas (sc. literas regias) Topelius citerar Porthan rätt men påpekar inte att perpensas borde vara perpensae, varför Topelius tillägg literas regias borde vara literae regiae.

Faksimil